

Liber Quartus Regum*
Caput 3: Versus 16
Facite.[RAB.]Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiae dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant.[ID.]Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quaerit. Quae absque pluvia et vento aqua replentur; quia saepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit:Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus,etc.[I Joan. 2.]. Unde:Bibent homines et jumenta[Joan. 3.], id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices